Dummy article #1
Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est
extra muros, armatis omne circumdedit. ingressusque obscuro iam die,
ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et paludamento
communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis
iurandi crebritate confirmans et statim inquit exsurge et inopinum
carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope oppidum Polam,
ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum
bonorumque praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam
semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam
sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo
superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali
potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes
Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia
despectare terrena.
Dummy article #2
Hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum
a Servilio pro consule missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae
quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae ob orbe
eoo monte Amano disparantur.
Et olim licet otiosae sint tribus pacataeque centuriae et nulla
suffragiorum certamina set Pompiliani redierit securitas temporis,
per omnes tamen quotquot sunt partes terrarum, ut domina suscipitur
et regina et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities populique
Romani nomen circumspectum et verecundum.
Nunc vero inanes flatus quorundam vile esse quicquid extra urbis
pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest
qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.
Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemur
nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur virosque
bonos eos, qui habentur, numeremus, Paulos, Catones, Galos, Scipiones,
Philos; his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino
nusquam reperiuntur.
Novitates autem si spem adferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus
fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen
suo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis.
Quin in ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo
est, quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo.
Nec vero in hoc quod est animal, sed in iis etiam quae sunt inanima,
consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et
silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.